PONTIFICALIS Dignitas

PONTIFICALIS Dignitas
PONTIFICALIS Dignitas
in V. Testam. certae familiae fuit adligata. Et quidem primus Hebraeorum Pontifex fuit, ex tribu Levi, frater Mosis: cuius duo filii Eleasar et Ithamar, binas constituerunt familias Sacerdotales, quarum prior tantum Pontificalis fuit. Numer. c. 20. v. 28. Et exuens Moses Aaronem vestibus ipsius, induit eis Eleazarum filium ipsius. Et mortuus est Aaron ibi in vertice montis. Turbata autem postea successio haec videtur, cum Heli Pontifex Ithamarides fuisse credatur. Sed posteri eius Pontificatu rersus exciderunt, Salomonis tempore, per Abiatharem: eôque amotô, ad veram stirpem honor iste postliminio rediit, per Zadocum Eleazaridem, 1. Regum, c. 2. v. 26. Post captivitatem dein Babylonicam, iterum hîc aliquid turbatum, cum, Ducum exstinctô nomine, qui prius praefuerant, Pontificatus non quidem ad aliam familiam translatus, sed cum Principatu primum, exin cum Regno, praeter divinam institutionem, coniunctus est. Liberatô enim ab Antiochi Tyrannide populô, Alcimôque mortuô, populus sui iuris factus. Iudae maccabaeo, filio Mathatiae Sacerdotis, e statione seu classe Sacerdotali Ioaribi, 1. Chronic. c. 24. v. 7. et 1. Maccab. c. 2. v. 1. Pontificatum tradidit; quô cum per quadriennium functus esset, fortiter vendicans iura patria, infelici in praelio cecidit, Pontifex idem et Princeps. Ei successit Ionathas primo, inde Simon, ambo fratres eius: postea Simonis filius Ioh. Hyrcanus, idem simul Pontifex et Ethnarcha; cuius fil. Aristobulus, missô Principis nomine, Regium usurpavit, Asmonaeorum Principum, qui omnes Principes simul Pontificesque fuêre (quod posterius illorum munus legitimum plane fuit, non interruptâ per eos legitimâ Pontificum successione) ultimus. Exceperunt itaque Principes Maccabaeos, eiusdem familiae Reges, qui Pontificatum cum Regno retinuerunt, usque ad Hyrcanum Alexandri Iannaei Regis ex Alexandra, filium; cui Pompeius, a fratre Aristobulo pulso, Pontificatum et Ethnarchiam reddidit. Sed paulo post, ab Herode, Asmonaei stirpitus sublati sunt, postquam Pontificatus et Principatus in eorum domo haesisset per 130. circiter annos. Franc. Burmannus, Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 38. Coeterum, ut quaedam hîc, de Pontificali apud Hebraeos dignitate ac praerogativa, adspergam, Pontifex Max. eorum extra Synedrium Magnum iudicari non potuit, uti legitur in Misna, tit. Sanhedrin, c, 1. quod ad capitales causas nonnulli restringunt, dictitantes, in pecuniariis cum Triumvirali (seu, ut volunt aliqui, Vigintiuniusvirali) foro, ut privatum quemlibet, sed non sine temperamentis aliquot, subfuisse: Inter quae illud inprimis erat, quod pro lubitu Procuratorem (quem Entolor vocabant) ipsi constituere licebat; neque ipse in ius vocatus se sistere cogebatur, ut alia omittam. Interim tanta eius apud omnes fuit sanctitatis opinio, ut ab actionibus quibuscumque in eum instituendis iudiciisque ferendis abstinentiores essent, neque temere is a quoquam in ius raperetur. Hinc nec ad iuramenta forensia aliave praestanda adigebatur, nisi Regi Israelis in ius
vocato testimonium eius prodesse posset: quemadmodum de Flamine apud Romanos Diali idem in usu fuisse, legimusapud Gelium l. 10. c. 15. Neque alii constituebant Pontificem, quam Synedri LXXI. quorum etiam solorum erat controversias, circa Pontificum successionem obortas, decidere. Eundem autem, firite constituendus esset, aiunt debuisse esse praestantiorem cunctis fratribus suis Sacer dotibus in decore, in viribus, in divitits, insapientia et in vultu, Maimonid. Halach. Celi hammikdash, c. 5. §. 1. Et habebat Vicarium Segen vocitatum, sub cuius potestate, quantum ad functiones praestandas,d coeteri omnes Sacerdotes suberant: quippe et ipse habebat binos aut plures Cathicolos, qui vicarii eius erant, sicut is Pontificis. Quos omnes si militer Synedrium M. constituebat; quod etiam simul creabat Amarcalos minimum septem, i. e. Ostiarios atrii Templi, quod nec aperire fas erat, nisi cuncti simul adessent. Sed et his suberant tres minimum rerum sacrarum Quaestores, Hebr. dicti Gap desc: Hebrew. Vide Seldenum de Synedriis Veter. Hebr. l. 3. c. 8. Nec omittendus ritus, quô facra disciplina a Synedrii M. delegatis aliquot Pontifici Max. paulo ante festum Expiationum, mense Tisri, sequiori aevô, quotannis tradi solebat. Stante nempe Templô primô, qui in Pontificatum successêre, Viri erant adeo doctrinâ ac pietate praestantes, ut suum satis, absque Synedrorum ope, plerumque munus praestare edocti essent. Sub Templo autem secundo, cum septiduô ante Festum praesatum, ex more vetustissimo, Pontifex, ut tanto sacrificio in universi Populi expiationem peragendo, quottidianâ conseutudine, magis idoneus redderetur, se a domo sua et uxore separatus, in Templi Conclave Gap desc: Hebrew dictum, receperat (quoniam tum saepe sacrorum imperiti eo dignitatis evehebantur) mos erat, ut Synedri aliquot a Synedrio M. delegati, dierum illorum quôlibet ei praelegerent totum munus eius, in die illo magno expediendum, quemadmodum in Levitico praescriptum est. Etiam imperabant ipsi, ut lectione ipse assuesceret iteraretque, ne quid rituum in sciens forte praetermitteret, rituumque formulas eum docebant: Nam et eô die omnigena sacrificia ab ipso solo offerenda erant. Mane dein diei Farasceves, constituebant eum in porta Templi Orientali, et transire faciebant coram illo iuvencos, arietes, agnos, ut inde mactandi formularum memoriam firmaret. Eôdem die tradebatur Senioribus aliquot e Sacerdotibus, qui thymiamatis eum edocerent ritum, sed non sine iuramento, de thy miamate in Sancto Sanctorum rite offerendo, ab eo praestito Senioribus, a Synedrio delegatis, etc. Deducebatur autem e domo sua in Templum splendidissima pomaâ annuâ, comitante Synedrô M. simul cum Rege et Sacerdotum choro, et quidemd septem diebus ante edictum Expiationis festum, apparari solebant, in domo illius urbana, sellae Patri Synedrii et Principi et Pentifici Max. et Segeni, et Regi, et praeter has septuaginta argenteae septuaginta Synedris. Et qui natu maior ex sacerdotibus erat, assurgens sermocinabatur ceram eo etc. salubria ei de instante officio monita ingerens, promittente Pontifice, cuncta se praestiturum rite: quô factô Rex eum sermone demulcebat mitiore, nec sine magnis promissis, postquam e Templo esset reversus. Proclamabatur dein, Pontifex Max. iam ad Conclave suum in Templo. Tum primo, ibant ante eum ex Regibus Israelis oriundi, quoniaem quisque et Pontifici propior erat, locô incedebat honoratiore. Et post eos, omnes ex Regibus domûs Davidicae ——— praecone ex clamente ante eos, Tribuite honorem domui Davidicae. Sequebatur familia Levi, nec sine praeconio parili, et Primores eorum cuncti vestibus induebantur hyacinthinis, ex serico, et Sacerdotes candidis etiam ex serico et post eos Cantores et post eos, instrumenta Musica pulsantes, et pest eos tibicines et post eos Janitores, et post eos suffituum curatores, eôdemque ordine aulaeorum textores, Custodes templi, Quaestores, Bibliothecae Praefecti et post eos omnes Artifices sacri, et post eos Septuaginta Synedri, et post eos centum Sacerdotes, manibus
habentes virgas argenteas, ut viam faciliorem redderent. et post eos Pontifex Maximus, et post eum omnes Presbyterigeneris Sacerdotalis bini. Ut quidem, apud Seldenum praefatum c. 11. §. 7. tradit Salomon Ben. Wirga, in Sepher Sephat Iehuda fol. 45. 1. et 2. in versione Georgii Gentii p. 282. etc. Plura infra in Sacerdos summus it. voce Sanctuarium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • OSTIARIUS — secundus ordo in Ecclesia, iuxta Hieronymum. Isidor. Iun. Ad Ostiarium pertinent claves Ecclesiae, ut claudat et aperiat templum Dei, et omnia, quae sunt intus, extraque custodiat, fideles excipiat, excommunicatos et infideles proiciat.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ИОАНН ГАЛЕНСКИЙ — [Иоанн Уэльский; лат. Johannes Galensis, Walesius, Walensis] (1 я четв. XIII в.), средневек. канонист. Согласно скупым упоминаниям в предисловии (proœmium) к аппарату глосс на «Compilatio tertia» его младшего современника и ученика канониста… …   Православная энциклопедия

  • CORONA Clericalis — in Communione Romana, dicitur tonsura Clericorum eorumque, qui facris Ordinibus initiati sunt, in modum coronae facta, παπαλήθρα Graecis recentioribus: cuius inventionem Petro Apostolo videtur tribuere Gregorius Turonens. de Mirac. l. 1. c. 28. e …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”